monumenta.ch > Plinius > sectio 118

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 118
{XXVI} Emplastratio et ipsa inoculatione nata videri potest, crasso autem maxime cortici convenit, sicut est ficis. ergo amputatis omnibus ramis, ne sucum avocent, nitidissima in parte quaque praecipua cernatur hilaritas, exempta scutula ita, ne descendat ulta corticem ferrum, inprimitur ex alia cortex par cum sui germinis mamma, sic conpage densata, ut cicatrici locus non sit et statim fiat unitas, nec umorem nec adflatum recipiens; nihilominus tamen et luto munire et vinculo melius.